Latin/Lesson 6-Translation
Congratulations! You have completed the Introductory Latin course! To finish off, you can look at an exciting section from Caesar's Civil Wars Book II stanza 10–12.
Latin | |
Intro: | 1 • 2 |
Chapter 1 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 |
Chapter 2 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 |
Chapter 3 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 |
Chapter 4 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 |
Chapter 5 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 |
Exercise 1
Skill: Translation from Latin source
Vocabulary, coming soon
Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex turrim murumque perducerent, facere instituerunt cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clabisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos difigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae. lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitus. Super lateres coria inducuuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. Coria autem, ne rursus igni ac laidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inoopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.
Quo malo perterriti subito oppiindani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque abopere removentur. Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur: non datur libera muro defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turrisconcidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.