Open main menu

The Poetry of Gaius Valerius Catullus/34

XXXIV. Carmen Dianae

Dianae sumus in fide

puellae et pueri integri:

Dianam pueri integri

puellaeque canamus.

o Latonia, maximi

magna progenies Iovis,

quam mater prope Deliam

deposiuit olivam,

montium domina ut fores

silvarumque virentium

saltuumque reconditorum

amniumque sonantum:

tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis,

tu potens Trivia et notho es

dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo

metiens iter annuum,

rustica agricolae bonis

tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet

sancta nomine, Romulique,

antique ut solita es, bona

sospites ope gentem.