A Latin Reader/Stories/De Rege Gilgamesh

The following is a version of "The Epic of Gilgamesh." This ancient story comes to us from Mesopotamia, where it was transmitted orally in both Sumerian and Akkadian cultures prior to being recorded in writing. The influence of this story is felt not only in the later Homeric texts, but also in the Hebrew Bible.

Capitulum Primum

edit

Olim fuit rex cui nomen erat Gilgamesh. Hic autem rex nequaquam bonus fuit. Gilgamesh enim oderunt omnes cives qui urbem Uruk incoluerunt. Gilgamesh filias cepit ante nuptias earum ut eas vi comprimeret. Filios autem et occidit Gilgamesh, et coegit eos strenue laborare.

His rebus turbati, quidam cives deos oraverunt ut aliquid facerent aut auxilium ferrent. Di has orationes exaudiverunt, et novam creaturam creaverunt: Enkidus. Hic fuit homo quasi monstrum, nudus, fortis, ferox, cui nulla virtus nisi saevitia. In omnibus autem rebus fuit par atque aequalis Gilgamesh.

Enkidus per silvas et campos errabat cum eum intuitus est venator. Hic venator deum oravit: Shamash, qui fuit deus solis. Hoc dixit venator Shamash: "O magne Shamash, deus solis, oro ut me adjuves. Monstrum per silvas errat, nudus, pilosus, ferox. Hoc monstrum laqueos meos evertit, neque possum bestias capere. Fac, mi domine, ut hoc monstrum obtruncetur."

His orationibus auditis, nolens destruere Enkidum quem modo creaverant di, Shamash meretricem conduxit ut cum Enkidu coiret, et eo modo eum ad humanitatem vocaret. Haec meretrix cum Enkidu coiit, et factus est Enkidus sicut vir. A muliere in castra ductus, Enkidus mores humanos discere coepit.

Capitulum Secundum

edit

Ubi ductus est Enkidus in castra, coepit discere mores humanos. Vestes gessit, cibum coctum edit, collocutus est cum sociis suis. Cum circum flammam ederent Enkidus et socii sui, quidam vir questus est de Gilgamesh. "Pessimus est omnium regum, immo omnium hominum. Nos aedes et templa aedificare cogit, morimur laboribus, atque uxores nostras ante nuptias vi compremit. Quis pejor rex in mundo inveni potest?"

Cum Enkidus audivisset hanc famam, iratus est valde. "Hujus scelesti hominis facinora non patiar! Gilgamesh ego occidam. Nunquam posthac compremet uxores vestras, neque coget vos frustra laborare." Progressus est ergo ad Uruk.