A Latin Reader/Dialogues/De Familia Sophiae
Personae: Sophia, Petrus
Pet: Salva sis, Sophia.
Sop: Salve similiter, mi Petre. Suntne omnia prospera tibi?
Pet: Bene mihi est. Quid tu?
Sop: Valeo quidem, sed frater meus valde aegrotat. Timeo ne ipsa aegrotare incipiam.
Pet: Curandum est ergo ne visas eum.
Sop: Recte mones, sed quam difficile est cognatos nostros non visere.
Pet: Quot habes fratres et sorores?
Sop: Haha, bene rogas. Mihi sunt tres sorores et duo fratres.
Pet: Quam magnam familiam! Beati sunt parentes vestri.
Sop: Beati quidem sunt. Cum puella essem, nunquam tacita fuit domus nostra. Sed cognatos meos diligo magno amore.
Pet: Inde fit ut difficule sit fratrem aegrotantem non visere.
Sop: Recte dicis. Sed mox ad valetudinem revocabitur. Deinde, eum visam. Bene valeas, Petre!
Pet: Et tu cura ut quam optime valeas!